1. misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut ædificarent ei domum

2. cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël

3. accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias

4. et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon

5. Jebar et Helisu et Eliphaleth

6. Noga quoque et Napheg et Japhiæ

7. Elisama et Baliada et Eliphaleth

8. audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis

9. porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

10. consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

11. cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquæ et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

12. dereliqueruntque ibi deos suos quos David jussit exuri

13. alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle

14. consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum

15. cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim

16. fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera

17. divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes





“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina