1. Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium

2. Nuaha quartum et Rapha quintum

3. fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud

4. Abisue quoque et Neman et Ahœ

5. sed et Gera et Sephuphan et Uram

6. hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath

7. Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud

8. porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas

9. genuit autem de Edes uxore sua Jobab et Sebia et Mosa et Molchom

10. Jehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii ejus principes in familiis suis

11. Meusim vero genuit Abitob et Elphaal

12. porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic ædificavit Ono et Lod et filias ejus

13. Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Ajalon hii fugaverunt habitatores Geth

14. et Hajo et Sesac et Jerimoth

15. et Zabadia et Arod et Eder

16. Michaël quoque et Jespha et Joaa filii Baria

17. et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber

18. et Jesamari et Jezlia et Jobab filii Elphaal

19. et Jacim et Zechri et Zabdi

20. et Heliœnai et Selethai et Helihel

21. et Adaja et Baraja et Samarath filii Semei

22. et Jesphan et Heber et Helihel

23. et Abdon et Zechri et Hanan

24. et Anania et Ailam et Anathothia

25. et Jephdaja et Phanuhel filii Sesac

26. et Samsari et Sooria et Otholia

27. et Jersia et Helia et Zechri filii Jeroam

28. hii patriarchæ et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem

29. in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris ejus Maacha

30. filiusque ejus primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab

31. Gedor quoque et Ahio et Zacher

32. et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

33. Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal

34. filius autem Jonathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

35. filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz

36. et Ahaz genuit Joada et Joada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa

37. et Mosa genuit Baana cujus filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel

38. porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismaël Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel

39. filii autem Esec fratris ejus Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius

40. fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin





“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina