1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi

3. hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum

4. urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus

5. eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremæ

6. propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te

7. et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem

8. et implebo montes ejus occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent

9. in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuæ non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus

10. eo quod dixeris duæ gentes et duæ terræ meæ erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi

11. propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero

12. et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum

13. et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi

14. hæc dicit Dominus Deus lætante universa terra in solitudinem te redigam

15. sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus





“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina