Fondare 51 Risultati per: Abner

  • Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)

  • Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. (Liber I Samuelis 14, 51)

  • Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner?”. Dixitque Abner: “Vivit anima tua, rex, quia non novi”. (Liber I Samuelis 17, 55)

  • Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)

  • Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)

  • Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius, (Liber I Samuelis 26, 5)

  • Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. (Liber I Samuelis 26, 7)

  • clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “Nonne respondebis, Abner?”. Et respondens Abner ait: “Quis es tu? Clamasti ad regem!”. (Liber I Samuelis 26, 14)

  • Et ait David ad Abner: “Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. (Liber I Samuelis 26, 15)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim (Liber II Samuelis 2, 8)

  • Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 12)

  • Dixitque Abner ad Ioab: “Surgant pueri et ludant coram nobis”. Et respondit Ioab: “Surgant”. (Liber II Samuelis 2, 14)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina