Fondare 83 Risultati per: Absalom

  • Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)

  • Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “Video homines per viam Oronaim”. (Liber II Samuelis 13, 34)

  • Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)

  • Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)

  • Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)

  • Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)

  • Et ait rex ad Ioab: “Ecce hoc facio; vade igitur et revoca puerum Absalom”. (Liber II Samuelis 14, 21)

  • Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)

  • Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)

  • Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. (Liber II Samuelis 14, 25)

  • Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma. (Liber II Samuelis 14, 27)

  • Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina