Fondare 23 Risultati per: Arnon

  • quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. (Liber Numeri 21, 13)

  • Unde dicitur in libro bellorum Domini: “Vaheb in Supha et torrentes Arnon. (Liber Numeri 21, 14)

  • A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. (Liber Numeri 21, 24)

  • Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon. (Liber Numeri 21, 28)

  • Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; (Liber Numeri 22, 36)

  • Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad. (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon, (Liber Deuteronomii 4, 48)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina