Fondare 55 Risultati per: Beatus
Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. (Liber Proverbiorum 16, 20)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. (Liber Ecclesiasticus 14, 1)
Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
beatus, qui habitat cum muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se; (Liber Ecclesiasticus 25, 11)
beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti; (Liber Ecclesiasticus 25, 12)
Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. (Liber Ecclesiasticus 28, 23)
Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. (Liber Ecclesiasticus 50, 30)