Fondare 189 Risultati per: Christi

  • participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus, (Epistula ad Hebraeos 3, 14)

  • Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel. (Epistula ad Hebraeos 10, 10)

  • maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)

  • Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)

  • Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, (Epistula I Petri 1, 1)

  • secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1, 2)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 7)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; (Epistula I Petri 1, 11)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina