Fondare 36 Risultati per: Comederunt

  • exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”. (Liber Genesis 14, 24)

  • Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt. (Liber Genesis 18, 8)

  • Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)

  • Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 54)

  • Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt. (Liber Genesis 26, 30)

  • Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)

  • Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)

  • quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; (Liber Numeri 25, 2)

  • et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. (Liber Iosue 5, 11)

  • Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo. (Liber Iosue 5, 12)

  • Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)

  • Sederuntque ambo simul et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: “Quaeso te, ut hodie hic maneas, pariterque laetemur”. (Liber Iudicum 19, 6)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina