Fondare 10 Risultati per: Cyrus

  • “Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat”. (Liber II Paralipomenon 36, 23)

  • “Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. (Liber Esdrae 1, 2)

  • Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui; (Liber Esdrae 1, 7)

  • protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae. (Liber Esdrae 1, 8)

  • Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)

  • Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum”. (Liber Esdrae 4, 3)

  • Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur. (Liber Esdrae 5, 13)

  • Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, (Liber Esdrae 5, 14)

  • “Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, (Liber Esdrae 6, 3)

  • Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 14, 1)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina