Fondare 30 Risultati per: Daemonia
Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)
Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 28)
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. (Evangelium secundum Marcum 1, 39)
habentes potestatem eiciendi daemonia: (Evangelium secundum Marcum 3, 15)
Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “Beelzebul habet” et: “In principe daemonum eicit daemonia”. (Evangelium secundum Marcum 3, 22)
et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. (Evangelium secundum Marcum 6, 13)
Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 38)