Fondare 43 Risultati per: Dextris
Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. (Liber Exodus 14, 29)
Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “Gladius Domino et Gedeoni!”, (Liber Iudicum 7, 20)
Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber I Regum 22, 19)
Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa (Liber I Paralipomenon 6, 24)
Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)
Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)
Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum. (Liber II Paralipomenon 4, 8)
At ille idcirco ait: “Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris. (Liber II Paralipomenon 18, 18)
Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. (Liber Psalmorum 16, 8)
Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. - (Liber Psalmorum 45, 10)
Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. (Liber Psalmorum 91, 7)