Fondare 436 Risultati per: Dixitque

  • Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: “Quorum es et unde venis et quo vadis?”. Dixitque eis: “Filia sum ego Hebraeorum et recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem. (Liber Iudith 10, 12)

  • Dixitque ad eam Holofernes: “Aequo animo esto, mulier, et noli pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosor regi totius terrae. (Liber Iudith 11, 1)

  • Dixitque ad eum Iudith: “Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit”. (Liber Iudith 12, 4)

  • Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”. (Liber Iudith 12, 14)

  • Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)

  • Dixitque Aman regi Asuero: “Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem. (Liber Esther 3, 8)

  • Dixitque ad eum: “Argentum, quod polliceris, tuum sit; de populo age, quod tibi placet”. (Liber Esther 3, 11)

  • Dixitque ad eam rex: “Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi”. (Liber Esther 5, 3)

  • Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: “Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis”. (Liber Esther 5, 6)

  • Responderunt pueri: “Ecce Aman stat in atrio”. Dixitque rex: “Ingrediatur”. (Liber Esther 6, 5)

  • Dixitque ei rex: “Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas”. (Liber Esther 6, 10)

  • Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: “Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis”. (Liber Esther 7, 2)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina