Fondare 1202 Risultati per: Domino

  • Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4, 3)

  • Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)

  • Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8, 20)

  • et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”. (Liber Genesis 10, 9)

  • Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)

  • Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. (Liber Genesis 12, 8)

  • Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)

  • Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)

  • Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam. (Liber Genesis 15, 6)

  • Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium”. (Liber Genesis 18, 14)

  • Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”. (Liber Genesis 19, 13)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina