Fondare 10 Risultati per: Eunuchus

  • Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)

  • Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 2)

  • Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. (Liber Esther 2, 15)

  • Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)

  • Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin. (Liber Ieremiae 38, 7)

  • Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?”. (Actus Apostolorum 8, 34)

  • Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “Ecce aqua; quid prohibet me baptizari?”. (Actus Apostolorum 8, 36)

  • Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. (Actus Apostolorum 8, 37)

  • Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina