Fondare 93 Risultati per: Ieroboam

  • Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius. (Liber II Paralipomenon 13, 19)

  • Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est. (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae. (Liber Thobis 1, 5)

  • Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde, (Liber Ecclesiasticus 47, 29)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)

  • Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum. (Prophetia Amos 1, 1)

  • Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio”. (Prophetia Amos 7, 9)

  • Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)

  • Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 11)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina