Fondare 122 Risultati per: Ioab

  • Et exclamavit mulier sapiens de civitate: “Audite, audite! Dicite Ioab: “Appropinqua huc, et loquar tecum””. (Liber II Samuelis 20, 16)

  • Qui cum accessisset ad eam, ait illi: “Tu es Ioab?”. Et ille respondit: “Ego”. Ad quem sic locuta est: “Audi sermones ancillae tuae”. Qui respondit: “Audio”. (Liber II Samuelis 20, 17)

  • Respondensque Ioab ait: “Absit, absit hoc a me; non praecipito neque demolior. (Liber II Samuelis 20, 20)

  • Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “Ecce, caput eius mittetur ad te per murum”. (Liber II Samuelis 20, 21)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos; (Liber II Samuelis 20, 23)

  • Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta (Liber II Samuelis 23, 18)

  • Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)

  • Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, (Liber II Samuelis 23, 37)

  • Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius”. (Liber II Samuelis 24, 2)

  • Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)

  • Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. (Liber II Samuelis 24, 4)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina