Fondare 61 Risultati per: Ionathas

  • Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)

  • Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto; (Liber I Maccabaeorum 5, 24)

  • Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)

  • Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. (Liber I Maccabaeorum 9, 19)

  • Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui. (Liber I Maccabaeorum 9, 31)

  • et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. (Liber I Maccabaeorum 9, 35)

  • Et dixit ad suos Ionathas: “Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: (Liber I Maccabaeorum 9, 44)

  • Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro. (Liber I Maccabaeorum 9, 47)

  • Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 48)

  • Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte”. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)

  • Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam. (Liber I Maccabaeorum 9, 62)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina