Fondare 29 Risultati per: Nageb

  • Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)

  • Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. (Liber Ieremiae 17, 26)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. (Prophetia Ezechielis 21, 2)

  • Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)

  • Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?”. (Prophetia Zachariae 7, 7)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina