Fondare 8 Risultati per: Ornan

  • Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “Sufficit, iam cesset manus tua”. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 18)

  • Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum. (Liber I Paralipomenon 21, 20)

  • Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 21)

  • Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos (Liber I Paralipomenon 21, 25)

  • In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)

  • Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei. (Liber II Paralipomenon 3, 1)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina