Fondare 32 Risultati per: Periit

  • Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)

  • Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. (Liber I Samuelis 25, 15)

  • Et aiebat David: “Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)

  • Et Anna uxor illius dixit: “Periit filius meus et iam non est inter vivos. Quare tardat?”. Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit: (Liber Thobis 10, 4)

  • Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)

  • Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? (Liber Iob 4, 7)

  • Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. (Liber Iob 4, 11)

  • Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis. (Liber Iob 18, 17)

  • Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. (Liber Psalmorum 9, 7)

  • Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 176)

  • Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - (Liber Psalmorum 142, 5)

  • At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium. (Liber I Maccabaeorum 12, 50)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina