Fondare 102 Risultati per: Petrus
Ait illi Petrus: “Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo”. Similiter et omnes discipuli dixerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Et ipse interrogabat eos: “Vos vero quem me dicitis esse?”. Respondens Petrus ait ei: “Tu es Christus”. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 5)
Coepit Petrus ei dicere: “Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te”. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
Et recordatus Petrus dicit ei: “Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit”. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Petrus autem ait ei: “Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego”. (Evangelium secundum Marcum 14, 29)
Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)