Fondare 102 Risultati per: Petrus

  • Dixit autem Petrus: “Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)

  • Respondit autem ei Petrus: “Dic mihi, si tanti agrum vendidistis?”. At illa dixit: “Etiam, tanti”. (Actus Apostolorum 5, 8)

  • Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “Oboedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)

  • Petrus autem dixit ad eum: “Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! (Actus Apostolorum 8, 20)

  • Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)

  • Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”. (Actus Apostolorum 9, 38)

  • Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. (Actus Apostolorum 9, 39)

  • Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “Tabitha, surge!”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)

  • Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; (Actus Apostolorum 10, 5)

  • Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. (Actus Apostolorum 10, 9)

  • Ait autem Petrus: “Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum”. (Actus Apostolorum 10, 14)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina