Fondare 124 Risultati per: Praecepta

  • Et statuimus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, (Liber Nehemiae 10, 33)

  • Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te. (Liber Thobis 3, 5)

  • Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis, (Liber Thobis 4, 5)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum. (Liber Esther 9, 31)

  • Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro. (Liber Esther 9, 32)

  • Peccatori autem dixit Deus: “Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? (Liber Psalmorum 50, 16)

  • Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. (Liber Psalmorum 119, 19)

  • Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - (Liber Psalmorum 119, 48)

  • Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. (Liber Psalmorum 119, 60)

  • IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. (Liber Psalmorum 119, 73)

  • Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. (Liber Psalmorum 119, 86)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina