Fondare 2304 Risultati per: Quia

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia”. Et, cum compelleret illum, suscepit (Liber Genesis 33, 11)

  • ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “Noli timere, quia et hac vice habes filium”. (Liber Genesis 35, 17)

  • Qui, agnitis pignoribus, ait: “Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo”. Attamen ultra non cognovit illam. (Liber Genesis 38, 26)

  • quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum”. (Liber Genesis 40, 15)

  • Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)

  • Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra. (Liber Genesis 41, 57)

  • et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)

  • Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit. (Liber Genesis 43, 30)

  • En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)

  • Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt”. (Liber Genesis 45, 20)

  • Ait illi: “Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina