Fondare 74 Risultati per: Ruben

  • De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa (Liber Iosue 21, 36)

  • Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)

  • Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel, (Liber Iosue 22, 11)

  • Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos: (Liber Iosue 22, 15)

  • Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel: (Liber Iosue 22, 21)

  • Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben et filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino”; et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)

  • Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; (Liber Iosue 22, 30)

  • Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. (Liber Iosue 22, 32)

  • Placuitque sermo cunctis audientibus, et laudaverunt Deum filii Israel; et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos in bellum et delerent terram, in qua habitabant filii Ruben et Gad. (Liber Iosue 22, 33)

  • Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare, quod exstruxerant, Testem; dixerunt enim: “Testis est inter nos quod Dominus ipse sit Deus”. (Liber Iosue 22, 34)

  • Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis. (Liber Iudicum 5, 15)

  • Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis. (Liber Iudicum 5, 16)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina