Fondare 194 Risultati per: Sermo

  • His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”. (Liber Genesis 15, 1)

  • Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15, 4)

  • Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24, 50)

  • Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. (Liber Genesis 41, 32)

  • Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine”. (Liber Exodus 14, 12)

  • Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis"”. (Liber Exodus 16, 16)

  • Dixit autem Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"”. (Liber Exodus 16, 32)

  • Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: (Liber Exodus 35, 4)

  • ait: “Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri”. (Liber Leviticus 8, 5)

  • ait Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius”. (Liber Leviticus 9, 6)

  • “Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens: (Liber Leviticus 17, 2)

  • Cui respondit Dominus: “Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non”. (Liber Numeri 11, 23)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina