Fondare 213 Risultati per: Servi

  • Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. (Liber Genesis 12, 16)

  • Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)

  • omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo, (Liber Genesis 26, 15)

  • Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae. (Liber Genesis 26, 19)

  • Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. (Liber Genesis 26, 25)

  • Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26, 32)

  • respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32, 19)

  • Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)

  • Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri”. (Liber Genesis 44, 9)

  • Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)

  • Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium”. (Liber Genesis 46, 34)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina