Fondare 10 Risultati per: Siba

  • Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “Tune es Siba?”. Et ille respondit: “Ego sum, servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 2)

  • Et ait rex: “Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei?”. Dixitque Siba regi: “Superest filius Ionathan, debilis pedibus”. (Liber II Samuelis 9, 3)

  • “Ubi, inquit, est?”. Et Siba ad regem: “Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar”. (Liber II Samuelis 9, 4)

  • Dixitque Siba ad regem: “Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9, 11)

  • Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini. (Liber II Samuelis 16, 1)

  • Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16, 2)

  • Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Et ait rex Sibae: “Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal”. Dixitque Siba: “Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex”. (Liber II Samuelis 16, 4)

  • mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem iam ante regem (Liber II Samuelis 19, 18)

  • Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19, 30)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina