Fondare 39 Risultati per: audiat

  • ait ei Dominus: “Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum”. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 9)

  • et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. (Liber Numeri 27, 20)

  • Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? (Liber Deuteronomii 5, 26)

  • Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit, (Liber Deuteronomii 21, 18)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)

  • Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”. (Liber I Samuelis 26, 19)

  • Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum!”. (Liber II Samuelis 14, 17)

  • Respondebatque ei Absalom: “Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege”. Dicebatque Absalom: (Liber II Samuelis 15, 3)

  • Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: “Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem de populo isto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex ore servi tui. (Liber Iudith 5, 5)

  • “Audiat verbum dominator noster, ne fiat confractio in virtute tua. (Liber Iudith 7, 9)

  • Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! (Liber Iob 23, 6)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina