Fondare 52 Risultati per: egredietur
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15, 4)
ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)
Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua (Liber Exodus 7, 15)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 16)
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)
Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio. (Liber Exodus 21, 11)
egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus. (Liber Leviticus 14, 38)
Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. (Liber Leviticus 25, 41)
Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: (Liber Leviticus 25, 54)