Fondare 14 Risultati per: equus

  • Constabat autem et egrediebatur quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta; atque in hunc modum cunctis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas venundabant. (Liber I Regum 10, 29)

  • Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. (Liber Psalmorum 32, 9)

  • Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. (Liber Psalmorum 33, 17)

  • Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus. (Liber Psalmorum 76, 7)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps. (Liber Ecclesiasticus 30, 8)

  • Equus admissarius, sic et amicus subsannator: sub omni suprasedente hinnit. (Liber Ecclesiasticus 33, 6)

  • Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio. (Liber Ieremiae 8, 6)

  • Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)

  • Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)

  • Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “Veni”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina