Fondare 3938 Risultati per: fac

  • dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6, 15)

  • Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)

  • Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. (Liber Genesis 7, 3)

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. (Liber Genesis 8, 8)

  • Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)

  • Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9, 6)

  • At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)

  • Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina