Fondare 16 Risultati per: flos

  • Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet. (Liber Iob 14, 2)

  • Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. (Liber Psalmorum 103, 15)

  • Ego flos campi et lilium convallium. (Canticum Canticorum 2, 1)

  • Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni; (Liber Sapientiae 2, 7)

  • Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; (Liber Ecclesiasticus 50, 8)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet; (Liber Isaiae 11, 1)

  • Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et propagines abscindet et proiciet; (Liber Isaiae 18, 5)

  • et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. (Liber Isaiae 28, 4)

  • Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)

  • exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. (Liber Isaiae 40, 7)

  • Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. (Liber Isaiae 40, 8)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina