Fondare 70 Risultati per: mandatum

  • ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)

  • Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • non enim portabant mandatum: “Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”; (Epistula ad Hebraeos 12, 20)

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)

  • Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina