Fondare 131 Risultati per: mensis

  • Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt; (Liber Genesis 7, 11)

  • Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat. (Liber Genesis 8, 4)

  • At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8, 13)

  • Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)

  • respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)

  • “Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. (Liber Exodus 12, 2)

  • Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12, 3)

  • et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. (Liber Exodus 12, 6)

  • Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. (Liber Exodus 12, 18)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina