Fondare 131 Risultati per: mensis

  • Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo. (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris, (Prophetia Danielis 10, 4)

  • In die vicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. (Prophetia Aggaei 1, 15)

  • In septimo mense, vicesima et prima mensis, factum est ver bum Domini in manu Aggaei prophetae dicens: (Prophetia Aggaei 2, 1)

  • In vicesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam dicens: (Prophetia Aggaei 2, 10)

  • Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 18)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vicesima et quarta mensis dicens: (Prophetia Aggaei 2, 20)

  • In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: (Prophetia Zachariae 1, 7)

  • Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu. (Prophetia Zachariae 7, 1)

  • Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, (Evangelium secundum Lucam 1, 36)

  • Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; (Actus Apostolorum 6, 2)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina