Fondare 23 Risultati per: morientur

  • Dixit Iacob: “Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)

  • Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis”. (Liber Exodus 7, 18)

  • Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur”. (Liber Exodus 9, 19)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. (Liber Leviticus 20, 20)

  • Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur”. (Liber Numeri 4, 20)

  • educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)

  • filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur”. (Liber II Regum 14, 6)

  • Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)

  • Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu. (Liber Iob 34, 20)

  • Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina