Fondare 82 Risultati per: opprobrium

  • Quae concepit et peperit filium dicens: “Abstulit Deus opprobrium meum”; (Liber Genesis 30, 23)

  • “Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. (Liber Genesis 34, 14)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. (Liber Iosue 5, 9)

  • Et respondit ad eos Naas Ammonites: “In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel”. (Liber I Samuelis 11, 2)

  • Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”. (Liber I Samuelis 17, 26)

  • Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Dixit enim: “Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium”. (Liber Thobis 8, 10)

  • qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo. (Liber Psalmorum 15, 3)

  • Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. (Liber Psalmorum 22, 7)

  • Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. (Liber Psalmorum 31, 12)

  • Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me. (Liber Psalmorum 39, 9)

  • Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. (Liber Psalmorum 44, 14)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina