Fondare 69 Risultati per: ossa

  • Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)

  • et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; (Liber Psalmorum 22, 18)

  • Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt. (Liber Psalmorum 31, 11)

  • Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. (Liber Psalmorum 32, 3)

  • SIN. Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 34, 21)

  • Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)

  • Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: “Ubi est Deus tuus?”. - (Liber Psalmorum 42, 11)

  • Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti. (Liber Psalmorum 51, 10)

  • illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. - (Liber Psalmorum 53, 6)

  • Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 102, 4)

  • Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. (Liber Psalmorum 109, 18)

  • Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae. (Liber Psalmorum 139, 15)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina