Fondare 58 Risultati per: pharao

  • In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum. (Liber II Regum 23, 29)

  • Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri; (Liber II Regum 23, 33)

  • regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi. (Liber II Regum 23, 34)

  • mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. (Liber Isaiae 36, 6)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. (Liber Ieremiae 47, 1)

  • Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis: “Meus est fluvius, et ego feci memetipsum!”. (Prophetia Ezechielis 29, 3)

  • Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 32, 31)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina