Fondare 7 Risultati per: pollutus

  • et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 10)

  • Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 22)

  • Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, (Liber Deuteronomii 23, 11)

  • Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)

  • SAMECH. “Recedite! Pollutus est”, clamaverunt eis; “Recedite, abite, nolite tangere!”. Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes: “Non addent ultra ut incolant”. (Lamentationes 4, 15)

  • Et dixit Aggaeus: “Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur?”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “Contaminabuntur”. (Prophetia Aggaei 2, 13)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina