Fondare 651 Risultati per: propter

  • benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. (Liber Genesis 39, 5)

  • Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Cui ait Dominus: “Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. (Liber Exodus 3, 7)

  • Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)

  • Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. (Liber Exodus 9, 11)

  • Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto". (Liber Exodus 13, 8)

  • Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16, 29)

  • Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17, 7)

  • narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)

  • Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 18)

  • Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra; (Liber Leviticus 26, 21)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina