Fondare 2304 Risultati per: quia

  • Illud autem “ascendit” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? (Epistula ad Ephesios 4, 9)

  • quia membra sumus corporis eius. (Epistula ad Ephesios 5, 30)

  • Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)

  • Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu; (Epistula ad Philippenses 1, 6)

  • Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii, (Epistula ad Philippenses 1, 12)

  • scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)

  • secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)

  • Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, (Epistula ad Philippenses 1, 25)

  • Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)

  • quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)

  • verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina