Fondare 56 Risultati per: requiem

  • et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)

  • Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)

  • “Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)

  • Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • Dixitque Aman regi Asuero: “Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem. (Liber Esther 3, 8)

  • Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”. (Liber Psalmorum 95, 11)

  • Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; (Liber Psalmorum 116, 7)

  • Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. (Liber Psalmorum 132, 8)

  • cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 12)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina