Fondare 9 Risultati per: requiescere

  • Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)

  • Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus. (Liber Iob 9, 18)

  • In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui. (Liber Ecclesiasticus 38, 24)

  • Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. (Liber Isaiae 14, 1)

  • Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)

  • Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 5, 13)

  • Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis”. (Prophetia Zachariae 6, 8)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina