Fondare 2771 Risultati per: sit

  • Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias). (Liber Genesis 26, 21)

  • Qui responderunt: “Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, (Liber Genesis 26, 28)

  • Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace. (Liber Genesis 26, 31)

  • Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem. (Liber Genesis 26, 33)

  • Cui ille respondit: “Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. (Liber Genesis 27, 11)

  • Ad quem mater: “In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi”. (Liber Genesis 27, 13)

  • Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau”. (Liber Genesis 27, 22)

  • Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)

  • Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 29)

  • Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)

  • Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30, 9)

  • Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina