Fondare 15 Risultati per: tribulationibus

  • Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)

  • “Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies”. (Liber II Paralipomenon 20, 9)

  • In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum. (Liber Iob 5, 19)

  • PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis. (Liber Psalmorum 25, 22)

  • ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum. (Liber Psalmorum 34, 7)

  • SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 34, 18)

  • Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis. (Liber Psalmorum 46, 2)

  • de manibus quaerentium animam meam et de multis tribulationibus, quae circumdederunt me, (Liber Ecclesiasticus 51, 5)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, (Epistula ad Romanos 5, 3)

  • sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)

  • Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. (Epistula ad Ephesios 3, 13)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina