Fondare 261 Risultati per: ultra

  • Et ait rex: “Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te”. (Liber II Samuelis 14, 10)

  • Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem?”. (Liber II Samuelis 19, 29)

  • Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19, 30)

  • Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 36)

  • Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat. (Liber II Samuelis 20, 5)

  • Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; (Liber I Regum 4, 12)

  • Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. (Liber I Regum 8, 8)

  • ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)

  • et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum (Liber I Regum 10, 5)

  • Dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam multa quam ea, quae dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber I Regum 10, 10)

  • Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti”. (Liber I Regum 12, 28)

  • egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium”. (Liber II Regum 2, 21)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina