Fondare 534 Risultati per: verbum

  • Qui responderunt ei: “Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus”. (Liber Iudicum 11, 10)

  • Et ait ei Elcana vir suus: “Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)

  • Et dixit Dominus ad Samuel: “Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius. (Liber I Samuelis 3, 11)

  • Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3, 21)

  • Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: “Dic puero, ut antecedat nos — et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 9, 27)

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Et dixit David: “Quid feci? Numquid non verbum est?”. (Liber I Samuelis 17, 29)

  • Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)

  • Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. (Liber I Samuelis 25, 36)

  • Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo. (Liber II Samuelis 7, 21)

  • Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! (Liber II Samuelis 7, 25)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina